monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 6, 17
XV KAL. In Aurelianis civitate sancti Aviti presbyteri, cuius vita miraculis coruscabat. Nam ideo scriptum est quod in nativitate eius lumen de coelo emissum esset, ut sanctum eum demonstraret. Hic, monachus factus, solitudinem expetivit; ibi miraculis factis populis verus Dei famulus innotuit, postea vero monasterium ibi construxit: iste quoque quemdam monachum defunctum in ecclesia, caeteris fratribus somno gravatis, oratione fusa ad Dominum a morte suscitavit. Interea quidam ex Turiensi castro, pro eius plebiculae salute, eorumque legatione fungens ad sanctum Avitum devotus accessit, obsecrans eum ut corpus suum ob tutelam loci ipsius castri illic concederet tumulandum: cui dignam fabricam modis omnibus nomini suo promisit construendam. At ille indignum esse fatetur hominem peccatorem, ac multis criminibus involutum, sub templorum tegmine recondendum, quin potius campis patentibus ad futuram examinationem ossa humiliata tellure sub fossa deceat reponenda; dixitque illi: 'Tamen ut cordis vestri quod optat voluntas obtineat, templum in Dei nomine, si persistitis, non dissimulabo fabricandum. Nam corpus meum iuxta Aurelianensem urbem a Domino decretum est collocandum.' Hic autem sanctus Dei dum temporalem vitam finivit, licet populi inter se confligerent de corporis eius sepultura, Aurelianenses tamen victores id secum rapuerunt; super cuius tumulum Hiltiberus rex Francorum ecclesiam aedificavit, et sepulcrum ipsius pretiosis metallis adornavit.